Sir 50

RAB. Ad homines in tempore suo pervenit, etc., usque ad cum vitam Simonis et mores tam expresse describat Jesus. . Profunditates Scripturarum, quae in divinis libris sub figuris latent, sed ore praedicatorum redundant, quasi mare ad saturitatem plurimorum. . Quia in rudibus, quos signat atrium; et in perfectis, qui signantur per domum, magistrorum excrescit meritum. . etc. Ordo praedicatorum accipiendo stolam gloriae, et vestiendo se consummatione virtutum, judicium dignitatis suae, et ornatum fidei, et vestitum bonae operationis demonstrat. Haec enim debent in sacerdotibus apparere, ut digne possint docere. . Partes accipit de manu sacerdotis, qui bonae operationis actum exigit a ministris. . Consummata oblatio datur excelso Regi, quando corpus Christi offertur Deo. . In commemorationem Christi, qui est fundamentum Ecclesiae, hujus oblationis est odor suavissimus Deo omnipotenti. Christi sacerdotes praedicationem exhibuerunt per passionem consummatam. Ductiles tubae bene dicuntur, quia praedicatores tanto crescunt quanto tribulationum malleis percutiuntur. etc. Cum officium ecclesiasticum per ministros altaris agitur in memoriam Christi, populus, ad laudem Dei provocatus, prosternit se in faciem, id est, cordis sui exhibet humilitatem. Quia quidquid amore Dei agitur, coram Deo est oratio et odor suavitatis; quia omnis Ecclesia satagit ut perseveret in prece usque ad finem mundi, quando corpus Christi in incorruptione honorabitur, et membra capiti suo conjungentur. . etc. RAB. Quia quidquid in unitate fidei Deo offertur, apud eum recipitur; quidquid extra, impietati deputatur. Magnus fit in Ecclesia sonus, quando orantibus sacerdotibus et benedicentibus respondet omnis populus: Amen: qui sonus tam ad clamorem vocis quam ad devotionem cordis pertinet. etc. Coetus sanctorum exsultans. Quando gratias agit pro perfectione laboris in salute universi populi, tunc laudes multiplicat, orationem iterat, quia nunquam a laudibus cessat. Praedicare scilicet misericordiam ejus, qui dat nobis jucunditatem cordis, et pacem in temporibus aeternis, ut omnes viri Israelitae, et amatores Regis aeterni, praedicent potentiam et bonitatem Dei in liberatione populi sui. . etc. Ruina duplex, gentilitas scilicet, quae idololatria polluta est et conversatione vana. . etc. Opus suum commendat, ostendens quam utile sit legenti, meditanti et operanti. . .
Copyright information for VulgGlossa